라틴어 문장 검색

Tum vero cardinalis retulit res maxime memorabiles quae in victoria potiunda intervenerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:7)
19. Durante obsidione Bononiae (quae ad mensem fere producta est), nil memorabile intervenit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:1)
Quod sicut suspiciosum valde erat in rege lascivio, quod in familia tam ignobili compater esse non dedignaretur, atque opinionem cuivis facile iniicere poterat Perkinum sanguinis illegitimi familiae Eboraci aliquid in se habuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:9)
In quo lex lata est illa memorabilis, quae etiam hodie Lex Poyningi vocatur, per quam statuta Angliae universa etiam in Hibernia recipi et obtinere sancitum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 22:9)
Primus casus in hoc genere memorabilis fuit ille Guilielmi Capelli equitis aurati, aldermani civitatis Londinensis, qui vigore diversarum legum poenalium mulctatus est ad summam bis mille et septingentarum librarum, et pro mille sexingentis libris cum regi transegit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 23:5)
Et quantum ad casum acti parlamenti, memorabile prorsus accessit exemplum temporibus Henrici Octavi, qui se durante minore aetate filii sui mortem obire posse praevidens statutum condi fecit, ut nullum statutum durante minore aetate regis latum regem aut successores eius teneret, nisi a rege, postquam ad plenam aetatem pervenisset, sub sigillo magno Angliae confirmatum foret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:13)
Flammockus et faber ferrarius ad furcas de Tiburne super crates tracti, suspensi, et deartuati sunt, fabro etiam super cratem, ut ex verbis eius nonnullis perspicere licebat, gestiente se temporibus futuris memorabilem fore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:5)
16. Etiam paulo ante hoc tempus evenit accidens quoddam memorabile.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:1)
In hoc parliamento paucae admodum latae sunt leges memorabiles circa administrationem regni publicam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 27:3)
Haud pauca religiosorum coenobia fundavit, dotavit, quibus accedit memorabile illud hospitale Savoya dictum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:6)
nempe, ut scientiae suis haereant vestigiis, et in eodem fere statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:5)
praesertim quum hujusmodi res ad inquirendum laboriosae, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperae, ad practicam illiberales, numero infinitae, et subtilitate tenues esse soleant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:3)
Secundi generis sunt illa altera perspicilla quae memorabili conatu adinvenit Galilaeus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:1)
Nam eos reddit animo degeneres, fallaciis deditos, ignobilium consortio se delectantes, magisque ad luxum propensos quando rerum copiam adepti sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:15)
Quod si, quatenus ad animam, non intercedat ei cognatio cum Deo, vilis est plane et ignobilis creatura.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION