라틴어 문장 검색

Ex quo praecipue traditur quam naturalis sit harmonica modulatio, quae ita naturam ejus suavitate sui componere ac reparare valet, ut maligni quoque spiritus tormenta eam perturbare non queant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:1)
Qui etiam post Pythagorae testimonium, Tullium inducens Deum ipsum, quem Pythagoras animum vocat, mentem a Tullio appellari commemorat, dicens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 47:5)
Nec vero Deus ipse, inquit, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest quam mens soluta quaedam et libera et segregata ab omni congregatione mortali, omnia sentiens et movens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:2)
Mentem itaque, id est animum sive animam, Deum dixerunt, secundum quod totius mundi regimini quasi anima corpori praeest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:9)
Quia summus Deus et nata ex eo mens, sicut ultra animum, ita sunt supra naturam, quo nil fas est fabulosum pervenire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:10)
Mens quippe Patris Filius dicitur, secundum quod sapientia ipsius vel ratio dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:13)
Animam quoque cum mentem nominat, spiritualis eam esse naturae, non corporeae insinuat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:14)
Ut puritati ejus attestaretur, mentem nominavit. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:16)
Nam ideo ab anima natura incipit, quam sapientes de Deo et noo (gr.), mente nominant, ex illo purissimo fonte, quem nascendo de originis suae hauserat copia, corpora coeli, et siderum quae condidit, prima animavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:21)
Hunc ordinem rerum, et Virgilius expressit, nam et mundo animam dedit, et ut puritati ejus attestaretur, mentem vocavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:23)
Et ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:29)
Mens agitat molem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:30)
De Deo et mente anima nominatur, quia tam Patris et Filii idem est Spiritus cum ab utroque procedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:49)
Unde et spiritus sapientiae sive intellectus, sive scientiae dictus est. Quod vero dictum est, Mens agitat molem, hoc est totius mundanae fabricae quantitatem quasi cuncta in mundo vivificet aut moveat, superius expositam Platonis sententiam prosequitur de spiritu Dei, quod scilicet cuncta optime disponit, ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:14)
Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION