라틴어 문장 검색

soli enim ex animantibus nos astrorum ortus obitus cursusque cognovimus, ab hominum genere finitus est dies mensis annus, defectiones solis et lunae cognitae praedictaeque in omne posterum tempus, quae quantae quando futurae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:2)
Aversumque diem mensis furialibus Atrei, Duraque percussam saxa secuta lyram?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1230)
at felix vates, ut dis gratissima vixit, possidet hunc Iani sic dea mense diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권328)
traxit ab illa sextus ab extremo nomina mense dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권426)
"cum totidem de mense dies superesse videbis, quot sunt Herculei facta laboris"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권426)
Tot restant de mense dies, quot nomina Parcis, cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권513)
Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 115)
Nam si memoria repetis, ego eram qui tibi ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:28)
qui constellatione percontantis inspecta pariter annum mensem diemque dixerunt, quos, ut verbo matheseos utar, climactericos esset habiturus, utpote quibus themate oblato quasi sanguinariae geniturae schema patuisset, quia videlicet amici nascentis anno, quemcumque clementem planeticorum siderum globum in diastemata zodiaca prosper ortus erexerat, hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes seu super diametro Mercurius asyndetus seu super tetragono Saturnus retrogradus seu super centro Mars apocatastaticus exacerbassent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:2)
Itaque Iohannes secundum legis consuetudinem XIIIIa die mensis primi ad uesperam incipiebat celebrationem festi paschalis, nil curans, utrum haec sabbato, an alia qualibet feria proueniret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 3:18)
Xa die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domus suas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:10)
"Et seruabitis eum usque ad XIIIIam diem mensis huius;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:12)
rursumque, qui a XVIa die mensis saepedicti usque ad XXIIam pascha celebrandum magis autumant, non minore utique errore, tametsi altero latere a recto ueritatis tramite diuertunt, et ueluti naufragia Scyllae fugientes, in Charybdi uoraginem submergendi decidunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:9)
nimirum constat, quia XIIIIam diem mensis eiusdem, quam lex primitus et praecipue commendat, a sua prorsus sollemnitate secludunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:11)
namque in singulis signis sui cuiusque mensis dierum numeri cava sunt perfecta, cuius bulla, quae solis imaginem horologiis tenere videtur, significat horarum spatia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장40)

SEARCH

MENU NAVIGATION