라틴어 문장 검색

scilicet propter ignem et ventos, quae apta sunt fabris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4162)
et cum aruspices respondissent illic fore orbis imperium, ubi illud fuisset, diligentia Numae, ne quandoque ab hostibus posset auferri, adhibito Mamurio fabro multa similia facta sunt et in templo Martis locata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6649)
necdum inpositos duris c. i. enses Iuvenalis "nescirent primi gladios extundere fabri".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5391)
possumus C. Fabri- cium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:2)
tamen ego me Phidiam esse mallem quam vel optimum fabrum tignarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 3:3)
ut igitur faber cum quid aedificaturus est non ipse facit materiam sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti providentiae divinae materiam praesto esse oportuit non quam ipse faceret sed quam haberet paratam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:9)
Sic religionibus colendis operam addidit, sumtum removit, idemque mercatus, ludos omnesque conveniundi causas et celebritates invenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 42:3)
sed essent, mi Galle, omnia facilia, si et ea mercatus esses quae ego desiderabam et ad eam summam quam volueram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 1:3)
non deesse, si quis adbibere volet, non modo ut architectos verum etiam ut fabros ad aedificandam rem publicam et potius libenter accurrere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 5:5)
tu velim, ut scribis, cum fabris eam perspicias ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 5:8)
si te haberem, paulisper fabris locum darem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 4:5)
nos enim ita philologi sumus ut vel cum fabris habitare possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 3:4)
domus referta vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraret audiebant fundum venire arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 1:3)
Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:1)
nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION