라틴어 문장 검색

ideo autem dicit 'mercentur', quia sacrorum est, ut fugiens victima ubicumque inventa sit, occidatur, ne piaculum committatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1042)
magno mercentur id est pretio, ut Turno tempus erit magno cum optaverit emptum intactum Pallanta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1045)
sci et alibi et magno mercentur Atridae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5032)
nam statim subicitur, cur indigne fiat 'ille tamen nostra deducit origine nomen', ut in secundo iamdudum sumite poenas, hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6173)
Sordidi etiam putandi, qui mercantur a mercatoribus, quod statim vendant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:5)
Qui vero se populares volunt ob eamque causam aut agrariam rem temptant, ut possessores pellantur suis sedibus, aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant, labefactant fundamenta rei publicae, concordiam primum, quae esse non potest, cum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniae, deinde aequitatem, quae tollitur omnis, si habere suum cuique non licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 103:1)
ut, cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius "vide," inquit "Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 283:3)
Nec vero ulla res magis labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando quam hic error ac dissipatio civium, quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 11:4)
nam e barbaris quidem ipsis nulli erant antea maritumi praeter Etruscos et Poenos, alteri mercandi causa, latrocinandi alteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:4)
ego vero haec officia mercanda vita puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 5 7:5)
cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 2:5)
iste, homo acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et sex mensis nihil petit, quiescit, condicionibus hunc quoad potest producit, a Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:2)
Vende animam lucro, mercare atque excute sollers omne latus mundi, ne sit praestantior alter Cappadocas rigida pinguis plausisse catasta, rem duplica.
(페르시우스, 풍자, satire 656)
" | Sed praeter unum dipondium, quo cicer lupinosque destinaveramus mercari, nihil ad manum erat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:6)
Siciliam modo ventus dabat, saepissime [in oram] Italici litoris aquilo possessor convertebat huc illuc obnoxiam ratem, et quod omnibus procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator videret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION