라틴어 문장 검색

Illae opes atque divitiae adflixere saeculi mores, mersamque vitiis suis quasi sentina rem publicam pessum dedere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 8:1)
Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evolsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 18:2)
adde furorem animi proprium atque oblivia rerum, adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 21:2)
quod testantur caudae Tritonum humi mersae et absconditae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 4:2)
quod significat nihil eos rectum nihil superum cogitasse totius vitae eorum gressu atque processu in inferna mergente.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 9:2)
quos consecravit soli non aliqua naturae suae imaginatio, ut cetera, sed ostentatio potentiae sideris, a quo vita non solum aeriis terrenisque animalibus datur, sed illis quoque quorum conversatio aquis mersa velut a conspectu solis exulat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:4)
Illic enim optimae a prodigis esse creduntur tam, Hercules, quam anguillae, et utraeque ex illo loco Graece πλωταὶ vocantur, Latine flutae, quod in summo supernantes sole torrefactae curvare se posse et in aquam mergere desinunt atque ita faciles captu fiunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 7:2)
Sed ubi venit tempus maturitatis infantum quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est et cum infantes de alvo Thaliae progressi emerserunt, appellatique sunt Palici ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quoniam prius in terram mersi denuo inde reversi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 18:4)
sed publica belli Semina, quae populos semper mersere potentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:2)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)
Cornua Romanae classis validaeque triremes, Quasque quater surgens exstructi remigis ordo Commovet, et plures quae mergunt aequore pinus, Multiplices cinxere rates.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:8)
Aequora discedunt mersa diducta carina, Inque locum puppis cecidit mare.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:65)
Mersus foret ille profundo;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:2)
Hi, ne mergantur, tabulis ardentibus haerent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:36)
Saevus complectitur hostem Hostis, et implicitis gaudent subsidere membris, Mergentesque mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION