라틴어 문장 검색

Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrionales, quam subsolani, vel austri sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 3:4)
simulque insequitur tempus meridianum, a quo quum omnis aeger fere pejor fiat, timeri potest, ne ille magis etiam, quam ex consuetudine, urgeatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 5:2)
Ambulationes meridiano aequinoctiali subiectae sint, ut et hieme plurimum solis et aestate minimum recipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 2:3)
Propter quod torcular debet a meridiana parte inlustrari, ne necesse habeamus ignes lucernamque adhibere, cum premetur olea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 18:4)
Tremelio Scrofa praecipuam positionem meridianam censente;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:3)
Democrito et Magone laudantibus caeli plagam septentrionalem, quia existiment ei subiectas fera-cissimas fieri vineas, quae tamen bonitate vini superentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:5)
Nobis in universum praecipere optimum visum est ut in locis frigidis meridiano vineta subiciantur, tepidis orienti advertantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 6:1)
sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe convalescant, quia sint calori aptiores;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 8:3)
quin etiam per brumam meridiano axi oppositas vites, aquiloni per ver et autumnum deputari conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 23장 2:5)
opaco et septentrionali clivo laetatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 1:5)
Locis autem prae-fervidis semina septentrionali parte arbori applicanda sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 22:1)
Ac si res exigit, ut plurimi mares progenerandi sint, Aristoteles vir callidissimus rerum naturae praecipit admissurae tempore observare siccis diebus halitus septentrionales, utcontra ventum gregem pascamus, et eum spectans admittatur pecus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 12:1)
Rhenus, Raeticarum Alpium inaccesso ac praecipiti vertice ortus, modico flexu in occidentem versus septentrionali Oceano miscetur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 1장 2:1)
septentrionalia eius, nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 2:2)
Post cibum meridianum, ita ut uestitus calciatusque erat, retectis pedibus paulisper conquiescebat opposita ad oculos manu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION