라틴어 문장 검색

madida ora redundant accensusque mero sopor aestuat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권135)
Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecunque hominis et Caesaris vota sunt, haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:2)
Saepe ego temptavi curas depellere vino, At dolor in lacrimas verterat omne merum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 519)
Huc ades et Genium ludis Geniumque choreis Concelebra et multo tempora funde mero:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 718)
pax candida primum Duxit araturos sub iuga curva boves, Pax aluit vites et sucos condidit uvae, Funderet ut nato testa paterna merum, Pace bidens vomerque nitent - at tristia duri Militis in tenebris occupat arma situs - Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse, Uxorem plaustro progeniemque domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1027)
nunc mihi fumosos ueteris proferte Falernos consulis et Chio soluite uincla cado.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 118)
tum uictus abiere feri, tum consita pomus, tum bibit inriguas fertilis hortus aquas, aurea tum pressos pedibus dedit uua liquores mixtaque securo est sobria lympha mero.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 129)
Interea nigras pecudes promittite Diti et niuei lactis pocula mixta mero.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 514)
Cadus erat vini, inde implevi hirneam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1405)
Factum est illud, ut ego illic vini hirneam ebiberim meri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1411)
Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 381)
At ego iussero cadum unum vini veteris a me adferrier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 650)
Hoc illi crebro capite sistebant cadi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 269)
Non hercle tam istoc valide cassabant cadi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 271)
sed in cella erat paulum nimis loculi lubrici, ibi erat bilibris aula sic propter cados, ea saepe deciens complebatur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 272)

SEARCH

MENU NAVIGATION