라틴어 문장 검색

"curanda mercis qualitas, quaenam mihi contingat olim perpetis substantiae;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1184)
merce doloris emi spem luminis et diem perennem, omne malum volucri cum tempore transvolare cursim, nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.16)
premant Calenam falce quibus dedit fortuna vitem, dives ut aureis mercator exsiccet culillis vina Syra reparata merce, dis carus ipsis, quippe ter et quater anno revisens aequor Atlanticum inpune.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 314)
Quid fles, Asterie, quem tibi, candidi primo restituent vere Favonii Thyna merce beatum, constantis iuvenem fide Gygen?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 71)
ad quae si properas gaudia, cum tua velox merce veni:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 127)
adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est, iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:10)
an tibi mavis insidias fieri pretiumque avellier ante quam mercem ostendi?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:22)
tutior at quanto merx est in classe secunda, libertinarum dico - Sallustius in quas non minus insanit quam qui moechatur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.27)
dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus voci suae debeat praeco.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 418:1)
quod facere te vellem, si haberes isti populo idoneam mercem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 9:2)
Expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 10:1)
Idem itaque in omnibus consiliis rebusque faciamus, quod solemus facere, quotiens ad institorem alicuius mercis accessimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 8:1)
Iam libari varias exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem sua quadam et insignita modulatione vendentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 2:4)
" Hoc est, quod dicebam, interituram tantae rei dignitatem, si beneficium mercem facimus.
(세네카, 행복론, Liber III 62:5)
et gubernatori et opifici vilissimae mercis et in diem locanti manus suas corollarium adspersimus.
(세네카, 행복론, Liber VI 83:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION