라틴어 문장 검색

tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 88:4)
Sed vultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in coenae tempus, ipsam quoque coenam non obrutam poculis, non lascivientem ferculis, sed quaes­tionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto rela­tionibus exigamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 11:2)
nundinae sunt paganorum itemque rusticorum, quibus conveniunt negotiis propriis vel mercibus provisuri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:4)
Vehitur enim simulachrum dei Heliopolitani ferculo, uti vehuntur in pompa ludorum Circensium deorum simulachra:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 13:2)
Hic ubi modestus edendi modus cessare fecit castimoniam ferculorum et convivalis laetitia minusculis poculis oriebatur, Avienus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:1)
Terra suis contenta bonis, non indiga mercis Aut Iovis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:69)
quis rubri stagna profundi, Aut Arabum portus mercis mutator Eoae, Magne, petet, quem non tumuli venerabile saxum, Et cinis in summis forsan turbatus arenis Advertet, manesque tuos placare iuvabit, Et Casio praeferre Iovi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:16)
inde petuntur Huc Libycae mortes, et fecimus Aspida mercem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:47)
Alter perlegitur, dum fercula prima morantur:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, L3)
Dispensatorem fallax spoliabit amica, Mercibus extructas obruet unda rates.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII3)
nam cenae fercula nostrae Malim convivis quam placuisse cocis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXI3)
Hoc lautum vocat, hoc putat venustum, Unum ponere ferculis tot assem.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI8)
Nec turba cessat entheata Bellonae, Nec fasciato naufragus loquax trunco, A matre doctus nec rogare Iudaeus, Nec sulphuratae lippus institor mercis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII5)
unde Iuvenalis quis fercula septem secreto cenavit avus?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6374)
strvere ordinare, conponere, unde et structores dicuntur ferculorum conpositores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7041)

SEARCH

MENU NAVIGATION