라틴어 문장 검색

Viciae modii sex vel septem in vetereto bubulcorum duas operas volunt, in restibili unam, item occantur una opera, metuntur una:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:1)
Ervi modii quinque totidem operis conseruntur, occantur una, item singulis sariuntur, runcantur, metuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:3)
Siliquae modii sex vel septem totidem operis obruuntur, metuntur una.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:5)
Phaseoli modii quattuor obruuntur totidem operis, occantur una, metuntur una.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:6)
Lupini modii decem obruuntur una, occantur una, metuntur una.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 4:5)
Sesami sextarii sex tribus iugis a proscissione coluntur, occantur operis quattuor, sariuntur quattuor et sariuntur iterum duabus, metuntur duabus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 5:5)
Iugerum agri eius occant duo,sarit unus, metit unus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 6:4)
Potest et vetus amurca, quae salem non habet, permixta huic commode frugiferas arbores et praecipue oleas rigare, nam per se quoque adhibita multum iuvat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 3:1)
Sunt autem metendi genera complura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 3:1)
Nos autem primo rationem secuti, nunc etiam longi temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse ducimus nisi quod in parte genitali fructum attulerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 8:1)
Id procul dubio verum esse ratio nos admonet, si modo, ut in corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri, sic et frugiferarum stirpium partibus propria munia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 9:1)
sed et illud maxime profiteor, palmitem quamvis frugifera parte enatum, si fructum non attulerit, ne vim quidem fecunditatis habere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 14:2)
Quod si ita est, nihil dubium est multo magis ab his improbatum esse etiam illum palmitem, qui frugifero loco natus fructum non attulisset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 21:3)
Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:1)
Nisi tamen, quod est absurdum, crediderunt eum translatum et abscissum a sua stirpe, destitutumque materno alimento, frugiferum, qui in ipsa matre nequam fuisset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION