라틴어 문장 검색

'nam dominus,' inquiunt, 'misit qui amicos roget uti luce oriente veniant et metant.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 9:3)
' Si enim dominus,' inquit, 'messim ad amicos reicit, crastino seges non metetur neque necessum est hodie uti vos auferam.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 10:2)
Quin potius imus et cognatos adfinesque nostros oramus ut assint eras tempori ad metendum?'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 12:2)
unam egomet mihi et tu tibi capies alteram et frumentum nosmetipsi manibus nostris eras metemus.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 15:4)
Sane universa messis in fine in horrea regis coacta est, sed post procellum grandem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:2)
Rex igitur (diligentiae suae proventum largum metens, et de plurimus rebus quas eum scire intererat ampliter informatus) per universum regnum relationes de impostura et praestigiis Perkini cum omnibus quae eo spectabant fuse satis et plene divulgavit et sparsit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:5)
Quantum ad asperitatem, invidiam et malevolentiam parit illa, nihil inde metens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:14)
navalia, cellae et horrea publica;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:19)
Maxima autem pars soli quod in hortos aut segetes convertitur horreis publicis assignetur, in quibus fruges reponantur et mensura certa distribuantur, ita tamen ut supersint nonnullae fundi portiones in quibus industria singulorum se exerceat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:26)
In rebus quibuscunque difficilioribus non expectandum ut quis simul et serat et metat, sed praeparatione opus est ut per gradus maturescant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:20)
Salomon inquit qui observat ventum non seminat, et qui considerat nubes nunquam metet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:34)
"Horrea cuiusdam cum muribus ipse quibusdam Ingrediens quondam, uas plenum semine quoddam Cum sociis scandi, nec erat locus hic penetrandi;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:9)
Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
(불가타 성경, 호세아서, 8장7)
Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.
(불가타 성경, 호세아서, 10장12)
Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum.
(불가타 성경, 호세아서, 10장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION