라틴어 문장 검색

tum virides pardos et cetera colligit Austri prodigia inmanesque simul Latonia dentes, qui secti ferro in tabulas auroque micantes inscripti rutilum caelato consule nomen per proceres et vulgus eant.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:172)
Inter quae patre favente Libero fetis palmitibus vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis,undique versicoloribus pomis gravidus collucet Autumnus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:3)
nihil excerpere, nihil referre possis, et velut in rudi aedificio, firmus sane paries et duraturus, sed non satis expolitus et splendens.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 3:5)
quaedam loca diligentius inlinunt terra ita pura ac splendente ut picturam ac lineamenta colorum imitetur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 3:3)
et militum phalerae torquesque splendebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장5)
alios, patrem et filium, pro uita rogantis sortiri uel micare iussisse, ut alterutri concederetur, ac spectasse utrumque morientem, cum patre, quia se optulerat, occiso filius quoque uoluntariam occubuisset necem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 2:2)
Caeli fulgor tempore aestivo ardenti similis internitens ignis praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere velut inlati temere praesidiis credebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 16:3)
armis insignibus equi virique splendebant, et omnia intentiore cura praeparari apud hostem sollicitudo praetorum agmina sua interequitantium ostendebat, ac pleraque inania, sicut fremitus hominum,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 3:1)
Interim ad augendam formidinem et turres admovebantur et excussa tormentis tela micabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 30:1)
nec Peleus fretus soceris et coniuge diva defuit, ac prora splendet tua cuspis ab alta,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 431:1)
micat immutabile caelum puraque nec gravido surrexit Cynthia cornu,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 59:2)
cur galeae clipeique micent, num pervigil armis donec et hasta volans immani turbine transtris
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 85:1)
stagna vaga sic luce micant, ubi Cynthia caelo prospicit aut medii transit rota candida Phoebi:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 590:1)
vos etiam silvae, vos Colchidos hospitis orae, pandite, dives ubi pellis micet arbore sacra.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 217:1)
tale iubar per tecta micat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 437:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION