라틴어 문장 검색

nam cum suspicimus magni caelestia mundi templa super stellisque micantibus aethera fixum, et venit in mentem solis lunaeque viarum, tunc aliis oppressa malis in pectora cura illa quoque expergefactum caput erigere infit, ne quae forte deum nobis inmensa potestas sit, vario motu quae candida sidera verset;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:4)
ut calidis candens ferrum e fornacibus olim stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:12)
— Totoque loquentis ab ore Scintillae absistunt, oculis micat acribus ingis.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 2:6)
Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus, Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, Nunc positis novus exuviis nitidusque iuventa, Lubrica convolvit sublato pectore terga Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 12:1)
stridunt silvae, saevitque tridenti Spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:3)
Μοιρηγενὲς ὀλβιόδαιμον, — Χαλκεοθωρήκων, ἀτὰρ ἀσπίδες ὀμφαλόεσσαι, — Θωρήκων τε νεοσμήκτων, — Κυανοχαῖτα Ποσειδάων, — Διὸς νεφεληγερέταο, — Οὔρεά τε σκιόεντα θάλασσά τε ἠχήεσσα, — Κύαμοι κυανόχροες, et mille talium vocabulorum, quibus velut sideribus micat divini carminis variata maiestas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 7:2)
Batavique truces, quos aere recurvo Stridentes acuere tubae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:20)
Fulgura fallaci micuerunt crebra sereno, Et varias ignis denso dedit aere formas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:5)
ingens urbem cingebat Erinnys, Excutiens pronam flagranti vertice pinum, Stridentesque comas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:30)
pars aegra et marcida pendet, Pars micat et celeri venas movet improba pulsu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:61)
nec servant fulmina flammas, Quamvis crebra micent:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:43)
Non tamen aut tectis sonuerunt cursibus amnes, Aut micuere novi, percusso pumice, fontes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:26)
strident oculis ardentibus ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:42)
Hac tellure feri micuerunt semina Martis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:71)
Sed pronum, cum tanta novae sit copia mortis, Emathiis unum campis adtollere corpus, Ut modo defuncti tepidique cadaveris ora Plena voce sonent nec, membris sole perustis, Auribus incertum feralis strideat umbra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:57)

SEARCH

MENU NAVIGATION