라틴어 문장 검색

tu gladios, mortemque minantia rostra, Offensosque grues, indignantesque pusillam Militiam celebra;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 1:3)
Huic operi derogare non temptent qui altioris scientiae militiam spondent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:7)
Illic boves, taurorum recusantes militiam, quasi rustici, servilibus negotiis inhiabant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:150)
homo vero velut alienigena habitans in mundi suburbio, angelicae militiae non denegat obedientiam exhibere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:44)
In corde vero, velut in medio civitatis humanae, magnanimitas suam collocavit mansionem, quae sub prudentiae principatu, suam professa militiam, prout ejusdem imperium deliberat, operatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:59)
Terrestria animalia sub meae districtionis examine, diversas suorum obsequiorum meo imperio profitentur militias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:23)
Et quoniam apud quem desidiae torpor castrametatur, ab eo omnis virtutis militia relegatur, otiique sterilitas, pravae sobolis, solet fecunditatem efficere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:40)
ubi nummus commilitat, Hectoreae militiae fulgura conticescunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:3)
auctoritate superessentialis Usiae, ejusque notionis aeternae, assensu coelestis militiae, naturae etiam, caeterarumque virtutum ministerio [0482A] suffragante, a supernae dilectionis osculo separetur, ingratitudinis exigente merito, a naturae gratia degradetur, a naturalium rerum uniformi concilio segregetur, omnis qui aut legitimum Veneris obliquat incessum, aut gulositatis incurrit naufragium, aut ebrietatis sentit insomnium, aut avaritiae sitiens experitur incendium, aut insolentis arrogantiae umbratile ascendit fastigium, aut praecordiale patitur livoris exitium, aut adulationis amorem communicat fictitium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:2)
Illic duci caeterisque principibus exercitus innotuit quam intolerabilis virtus militiae imperatoris Constantinopolis adfuisset ad prohibendam peregrinis viam per regnum Bulgariae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:8)
Tantum necessaria arti meae et communi sumptu et juvamine administrentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:6)
» Audita hac viri promissione, cum omni benevolentia pacti sunt ei dare quindecim libras Cartanensis monetae, praemium laboris sui, et quidquid necessarium operi requireret, indesinenter administrare, gavisi et confidentes in spe promissi artificii.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:7)
nec fratri meo Godefrido, duci principique militiae totius Galliae, nullique sui generis istos esse comparandos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:3)
Qui petentem exaudiens, jussit urbem aperiri, virum cum suis sociis induci, et cuncta vitae necessaria illis administrari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:7)
Sic utrisque firmatis paternitate et filiatione, dux Baldewinum die quadam loco filii [0450A] admonuit, ut omni militia et solidorum conventione convocatis suis, pariterque civibus Rohas assumptis, ad munitionem Samusart, quae erat juxta Euphratem, proficiscens, expugnaret Balduc, principem Turcorum, qui eamdem arcem ad Rohas pertinentem invaserat injuste, et obtinebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION