라틴어 문장 검색

ducere exercitum aequalem stipendiis suis, duratum omnium rerum patientia quas vix fides fiat homines passes, perfusum miliens cruore Romano, exuvias non militum tantum, sed etiam imperatorum portantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 363:2)
contione inde advocata rogationes promulgavit, unam de tabulis novis, alteram de agro viritim dividendo, duas faces novantibus res ad plebem in optimates accendendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 491:1)
an si illi Galli essent, cum quibus miliens vario eventu in Italia pugnatum est, quantum in imperatore nostro fuit, nuntius illinc redisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 572:1)
in senatu tradunt librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre iussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem quod, cum bis milliens in aerarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 706:1)
genera autem fraudis duo mutandae viritim civitatis inducta erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 90:1)
litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua virtute ac felicitate neminem iam cis Alpes esse hostem populi Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum dividi viritim posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 184:3)
eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod bello captum erat aliquantum vacaret, senatus consultum factum, ut is ager viritim divideretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 37:2)
summam omnis captivi auri argentique translati sestertium milliens ducenties fuisse Valerius Antias tradit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 490:1)
nam tu quod damni et quod fecisti flagiti populo viritim potuit dispertirier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 523)
conceptis hercle verbis, satis certo scio, ego periurare me mavellem miliens, quam mi illum verba per deridiculum dare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 53)
reliqua legata uarie dedit perduxitque quaedam ad uicena sestertia, quibus soluendis annuum diem finiit, excusata rei familiaris mediocritate nec plus peruenturum ad heredes suos quam milies et quingenties professus, quamuis uiginti proximis annis quaterdecies milies ex testamentis amicorum percepisset, quod paene omne cum duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rem p. absumpsisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION