라틴어 문장 검색

cuncta pavet speratque nihil.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:78)
simulare fidem sensusque minaces protegere et blando fraudem praetexere risu, plenus saevitiae lucrique cupidine fervens.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:44)
cadat iste minacis invidiae cumulus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:147)
illa pavet strepitus cuneosque erecta theatri respicit et tanti miratur sibila vulgi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:237)
sic ille minacem Tyrrhenam labente manum pro ponte repellens traiecit clipeo Thybrim, quo texerat urbem, Tarquinio mirante Cocles mediisque superbus Porsennam respexit aquis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:210)
Tempore tam parvo tot proelia sanguine nullo perficis et luna nuper nascente profectus ante redis, quam tota fuit, Rhenumque minacem cornibus infractis adeo mitescere cogis, ut Salius iam rura colat flexosque Sygambrus in falcem curvet gladios, geminasque viator cum videat ripas, quae sit Romana, requirat;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:117)
Maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 7:5)
diversis animorum motibus pavebant terrebantque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장6)
Noctem minacem et in scelus erupturam fors lenivit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장1)
terrere ni paveant, ubi pertimuerint inpune contemni:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장7)
eo promptior Caesar pergit introrsus, populatur, excindit non ausum congredi hostem aut, sicubi restiterat, statim pulsum nec umquam magis, ut ex captivis cognitum est, paventem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장6)
non alias magis anxia et pavens civitas, tegens adversum proximos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장8)
et quidam regrediebantur ostentabantque se rursum id ipsum paventes quod timuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장5)
is fatali quodam motu (neque enim ante specimen constantiae dederat) seu prava sollertia, dum imminentium oblitus incerta pavet, inserere se dubitantibus ac monere consules ne relationem inciperent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장2)
nam Lepida blandimentis ac largitionibus iuvenilem animum devinciebat, truci contra ac minaci Agrippina, quae filio dare imperium, tolerare imperitantem nequibat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION