라틴어 문장 검색

Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui pro tempore perspicue explicatam;
(아풀레이우스, 변명 49:1)
idem Maximus optime intellegit, ut de nomine etiam uobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo, sed a Platone βασιλεύσ nuncupatus:
(아풀레이우스, 변명 62:5)
audi igitur cui cura cognoscere est, sed animo quantum potes erecto et attento, quasi uerba ipsa Platonis iam senis de nouissimo legum libro auditurus:
(아풀레이우스, 변명 63:6)
ξύλου δε` μονόξυλον ὅ τι ἀ`ν θέληͺ τισ ἀνατιθέτω, και` λίθου ὡσαύτωσ. ut omnium assensus declarauit, Maxime quique in consilio estis, competentissime uideor usus Platone ut uitae magistro, ita causae patrono, cuius legibus obedientem me uidetis.
(아풀레이우스, 변명 63:11)
Plato suadet.
(아풀레이우스, 변명 101:16)
porro noster Plato, nihil ab hac secta uel paululum deuius, pythagorissat in plurimis;
(아풀레이우스, 플로리다 15:32)
canit enim Empedocles carmina, Plato dialogos, Socrates hymnos, Epicharmus modos, Xenophon historias, Crates satiras:
(아풀레이우스, 플로리다 20:10)
De aulis et cambris regalibus, lapideis et ligneis suo iussu mirabiliter constructis?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:9)
Quae itaque laterna mirabiliter ex lignis et cornibus, ut ante diximus, facta, noctuque candela in eam missa, exterius ut interius tam lucida ardebat, nullis ventorum flaminibus impedita, quia valvam ad ostium illius laternae ex cornibus idem fieri imperaverat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:6)
His ita ordinabiliter per omnia digestis, dimidiam, sicut Deo devoverat, servitii sui partem custodire cupiens, et eo amplius augere, in quantum possibilitas aut suppetentia, immo etiam infirmitas, permitteret, taediosus examinandae in iudiciis veritatis arbiter existebat, et in hoc maxime propter pauperum curam, quibus die noctuque inter cetera praesentis vitae debita mirabiliter incumbebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 105 110:1)
Videtis certe ex ipso populo verbum dei legemque prodeuntem per Christum, qui ex illis mirabiliter natus est, omnium gentium fidem occupasse atque tenuisse;
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 3:6)
hic a Symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadae comisationem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 10:2)
qui Platonem legere postulet non vitae ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 11:2)
Quam lepide signateque dixerit Favorinus philosophus quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, V 1:1)
FAVORINUS de Lysia et Platone solitus dicere est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, V 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION