라틴어 문장 검색

Cavendum autem est, praesertim si ipse aedifices, ne extra modum sumptu et magnificentia prodeas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:1)
at quam multi villarum magnificentiam imitati!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:4)
Ergo et haec animi despicientia admirabilitatem magnam facit et maxime iustitia, ex qua una virtute viri boni appellantur, mirifica quaedam multitudini videtur, nec iniuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:1)
est enim multus in laudanda magnificentia et apparatione popularium munerum taliumque sumptuum facultatem fructum divitiarum putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:3)
ac iam tum erat adulescentulus his studiis mirifice deditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 57:4)
fuit enim mirificus quidam in Crasso pudor, qui tamen non modo non obesset eius orationi, sed etiam probitatis commendatione prodesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 122:2)
Tum Crassus 'operarium nobis quendam, Antoni, oratorem facis atque haud scio an aliter sentias et utare tua illa mirifica ad refellendum consuetudine, qua tibi nemo umquam praestitit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 263:1)
Sed ut pontifices veteres propter sacrificiorum multitudinem tris viros epulones esse voluerunt, cum essent ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent, instituti, sic Socratici a se causarum actores et a communi philosophiae nomine separaverunt, cum veteres dicendi et intellegendi mirificam societatem esse voluissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 73:1)
431M Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum inportaverunt in Graeciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri III de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 3:2)
aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis, quamquam id quidem maximum est, verum etiam quia conscientia bene actae vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 12:1)
Exin prostratum terra, graviter saucium, Resupinum in caelo contueri maximum ac Mirificum facinus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 66:4)
Sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti commenticiorum exemplorum mirifica copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 38:3)
Sed te mirificam in latebram coniecisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 66:8)
exin prostratum terra, graviter saucium, resupinum in caelo contueri maximum ac mirificum facinus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 66:4)
sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti commenticiorum exemplorum mirifica copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 38:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION