라틴어 문장 검색

Nam si uti corporum languor ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:8)
nulli omnium has partes vel querimoniae vel miserationis minus convenisse.
(카이사르, 내란기, 1권 85:2)
Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 14장5)
Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 31장4)
pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장7)
non sexus, non aetas miserationem attulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장3)
Igitur cupido Caesarem invadit solvendi suprema militibus ducique, permoto ad miserationem omni qui aderat exercitu ob propinquos, amicos, denique ob casus bellorum et sortem hominum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장1)
Caecina comperto vanam esse formidinem, cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne manu quidem obsistere aut retinere militem quiret, proiectus in limine portae miseratione demum, quia per corpus legati eundum erat, clausit viam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 66장3)
sed tanta mansuetudine agebat ut, cum orta tempestas raperet in abrupta possetque interitus inimici ad casum referri, miserit triremis quarum subsidio discrimini eximeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장6)
tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 72장5)
redintegratamque accusationem, infensas patrum voces, adversa et saeva cuncta perpessus, nullo magis exterritus est quam quod Tiberium sine miseratione, sine ira, obstinatum clausumque vidit, ne quo adfectu perrumperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장6)
et cum accusatores ac testes certatim perorarent respondente nullo, miseratio quam invidia augebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장8)
Quirinius post dictum repudium adhuc infensus quamvis infami ac nocenti miserationem addiderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 22장4)
unde illis maior miseratio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장4)
interciderat sortis humanae commercium vi metus, quantumque saevitia glisceret, miseratio arcebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION