라틴어 문장 검색

Fiscus tanti est, quantum habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 18:1)
Ego iam paraveram fiscos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 5:7)
Non placuit ulli ex veteribus missionem dari, ne vel Claudius unquam simile speraret.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:16)
abscisa missione gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 2:4)
non enim servavit is, qui non interfecit, nec beneficium dedit, sed missionem.
(세네카, 행복론, Liber II 90:2)
sed non, si spondere me in incertum iube- bis, si fisco obligabis.
(세네카, 행복론, Liber IV 186:6)
Caesar omnia habet, fiscus eius privata tan- tum ac sua ;
(세네카, 행복론, Liber VII 36:1)
eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur - prorsus parum certis - ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:1)
Libet intueri fiscos in angulo iacentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 193:1)
Quid si ne propter fiscum quidem, sed pugnum aeris aut imputatum a servo denarium senex sine herede moriturus stomacho dirumpitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 194:1)
quod si contuleris tuo poetae, mandem perpetuis legenda fastis quaecumque egregiis geris triumphis, nam nunc Musa loquax tacet tributo, quae pro Vergilio Terentioque sextantes legit unciasque fisci, Marsyaeque timet manum ac rudentem, qui Phoebi ex odio vetustiore nunc suspendia vatibus minatur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 10)
consul educto in aestiva milite, dum quietos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graves iam aetate aut viribus parum validos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 441:1)
si supplemento opus esset, suppleret de legionibus quibus P. Cornelius pro praetore in Sicilia praeesset, dum ne quem militem legeret ex eo numero quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 8:1)
consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 30:1)
itaque si manere ad signa et dicto parere velint, se de missione eorum ad senatum scripturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION