라틴어 문장 검색

Haec eo facilius magnam partem aestatis faciebant quod nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris ac prope nullis portibus difficultas navigandi.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 12장5)
His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem III. fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 23장1)
Compluribus navibus fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 29장3)
Itaque, cum summo studio a militibus administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari satis commode posset effecit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 31장3)
Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant, tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse; reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 5장2)
Id factum ex suis hospitibus Caesar cognoverat. Ille omnibus primo precibus petere contendit ut in Gallia relinqueretur, partim quod insuetus navigandi mare timeret, partim quod religionibus impediri sese diceret.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 6장3)
Octies pro fratribus perversis, novies pro monachis dispersis, decies pro navigantibus, undecies pro discordantibus, duodecies pro penitentibus, tredecies pro iter agentibus.
(CARMINA BURANA 4:1)
15. Pervenerunt navigando quandam maris insulam,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM57)
19. Inter hec regalis stolus discedit et navigat,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM73)
navigare, venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장4)
Is vero, qui navigavit et nausea pressus est, si multam bilem evomuit, vel abstinere a cibo debet vel paulum aliquid adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장42)
Tum igitur oportet peregrinari, navigare, ubi id non licet, gestari, ambulare sub diu ante aestum leniter eodemque modo ungui;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장2)
Procedente vero tempore opus est gestari, maximeque navigare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장14)
nauigare, uenari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 1:4)
Is uero, qui nauigauit et nausea pressus est, si multam bilem euomuit, uel abstinere a cibo debet uel paulum aliquid adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION