라틴어 문장 검색

sed haud secus discrimine senatus quam suo territus et praefectos praetorii ad mitigandas militum iras statim miserat et abire propere omnis e convivio iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 81장4)
et ruebat ad convivium miles, mortem Verginii exposcens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장14)
mox mitigantibus amicis, qui altiorem iracundiam eius verebantur, nihil novi accidisse respondit quod duo senatores in re publica dissentirent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장8)
nec procul caede aberant, cum precibus ducum mitigatus est miles.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장2)
his ac talibus mitigati animi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장13)
clamore a proximis orto sordida pars plebis supplicium Sabini exposcit, minas adulationesque miscet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장5)
paucis scuta militaria, plures raptis quod cuique obvium telis signum pugnae exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장3)
Temptavit tamen Antonius vocatas ad contionem legiones mitigare, ut castris iuxta pontem Mulvium positis postera die urbem ingrederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장1)
et Flaccus multa concedendo nihil aliud effecerat quam ut acrius exposcerent quae sciebant negaturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장3)
Sic mitigatis animis Bonnam, hiberna primae legionis, ventum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장1)
et adventu quintanorum quintadecimanorumque auctae legiones donativum exposcunt, comperto pecuniam a Vitellio missam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장4)
vulgus credulum ruere in forum, praesentiam Pisonis exposcere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장9)
Vespasianus haud aeque Domitiano mitigatus quam Titi pietate gaudens, bono esse animo iubet belloque et armis rem publicam attollere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장6)
e plebe Alexandrina quidam oculorum tabe notus genua eius advolvitur, remedium caecitatis exposcens gemitu, monitu Serapidis dei, quem dedita superstitionibus gens ante alios colit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장2)
nam cum ab Atheniensibus et Lacedaemoniis exposceretur publice, supplicem non prodidit monuitque ut consuleret sibi:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION