라틴어 문장 검색

extraneorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, claro decoroque iuueni, scripserit quondam parum modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias salutatum uenisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 2:2)
nec semper praescripta legum secutus duritiam lenitatemue multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 14장 1:4)
ex Antonia maiore patrem Neronis procreauit omni parte uitae detestabilem, siquidem comes ad Orientem C. Caesaris iuuenis, occiso liberto suo, quod potare quantum iubebatur recusarat, dimissus e cohorte amicorum nihilo modestius uixit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 5장 1:1)
magistratibus quoque urbicis prouinciarumque praesidibus coercendis tantum curae adhibuit, ut neque modestiores umquam neque iustiores extiterint;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 2:2)
Et quo contemptius abuteretur patientia hominum, numquam tristiorem sententiam sine praefatione clementiae pronuntiauit, ut non aliud iam certius atrocis exitus signum esset quam principii lenitas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 2:1)
Statura fuit procera, uultu modesto ruborisque pleno, grandibus oculis, uerum acie hebetiore;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 18장 1:1)
Feminarum convivia ineuntium in principio modestus est habitus, dein summa quaeque amicula exuunt paulatimque pudorem profanant, ad ultimum - honos auribus habitus sit - ima corporum velamenta proiciunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 43:1)
Haerebat inter cupiditatem pudoremque et, quo modestius, quod spectabat, adpeteret, pervicacius oblaturos esse credebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 14:3)
3. Accipiunt enim prefati cives ab Ymolensibus lenitatem atque mollitiem, a Ferrarensibus vero et Mutinensibus aliqualem garrulitatem que proprie Lombardorum est:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 138:1)
et tertium est rithimorum asperitas, nisi forte sit lenitati permixta:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 208:2)
Multi, enim, coloni Americani, Britannorum sociorumque saevitia excitati, et Washingtonii comitate et lenitate capti allectique, omnia ad victum necessaria ultro dedere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.37)
Illi, vero, qui moderati modestique haberi volebant, nimium Britannis concedi, minimum, vero, accipi, dixere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.39)
"Oportet autem huiusmodi inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, dicibilem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:15)
habeat modestam gerulam, nutricium gravem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:25)
Ad quam edomandam cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina Ciceronisque fluvios gravitatemque Frontonis et lenitatem Plinii alphabetum discerem, stridentia anhelantiaque verba meditarer.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION