라틴어 문장 검색

Verum hoc certum est, laetitiam civium Londinensium, per sonitum capanarum, ignes exultationis, et huiusmodi plebis suffimenta monstratam, maiorem fusse quam quis expectare in animum induxisset cum tam gravia et recentia inter nationes odia extitissent, praesertim Londini, quod tam longe fuerat a sensu periculorum et molestiarum ex bellis praecedentibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:2)
maeror ad eam confugit;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:17)
Res prosperae non sine plurimis timoribus et molestiis transeunt, adversae itidem suis solatiis et spe non vacant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:12)
Sunt enim plerunque temporibus infensi, atque alienas calamitates tanquam suarum molestiarum redemptiones gustant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 6:3)
Caedes similiter Demetrii, Philippi Secundi Macedonis filii, vertit se in patrem, qui mortuus est ex maerore et poenitentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:7)
Tot se offerent quae illis molestiam exhibebunt, quot a naturis robustioribus vix sentientur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:6)
Dixisti: "Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni".
(불가타 성경, 예레미야서, 45장3)
ita ut de oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et maeroribus carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus gravaretur propter putredinem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장9)
ego vero in infirmitate constitutus eram, vestri autem honoris et benevolentiae memineram cum affectione. Reversus de Persidis locis et in infirmitatem incidens molestiam habentem, necessarium duxi pro communi omnium securitate curam habere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장21)
ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장31)
Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens uultum luctu grauem atque in humum maerore deiectum his uersibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:8)
Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetauit ut impios scelerata contra uirtutem querar molitos, sed quae sperauerint effecisse uehementer ammiror.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:21)
Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diuersumque te dolor ira maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te ualidiora remedia contingunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:4)
— Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:15)
nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION