라틴어 문장 검색

enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita et bili atrae sociata uenis omnibus furens peruasit, dein ad summum caput uiam molita dirum fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione pollens uerticem hominis uelut arcem et regiam insedit.
(아풀레이우스, 변명 48:6)
laeua distantibus digitis neruos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu parata percutere, cum uox in cantico interquieuit;
(아풀레이우스, 플로리다 15:17)
"Sed ut ex animo tibi volens omne delictum, quo me tantis angoribus implicasti, remittam, praesta quod summis votis expostulo et dominam tuam, cum aliquid huius divinae disciplinae molitur, ostende, cum deos invocat, certe cum reformatur, ut videam:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:5)
"Nec vindictae sequentis poena tardavit nam Psyche rursus errabundo gradu pervenit ad civitatem aliam, in qua pari modo soror morabatur alia."
(아풀레이우스, 변신, 5권216)
"At ego perspiciens malum istum verberonem blaterantem atque inconcinne causificantem, certusque aliquod moliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:7)
Inter has oblectationes ludicras popularium, quae passim vagabantur, iam sospitatricis deae peculiaris pompa moliebatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:1)
"Si quam rem voluptati struendae moliris, laciniis tuis nequaquam parceres, nunc tantas caerimonias aditurus impaenitendae te pauperiei cunctaris committere?"
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:7)
Sed cum pagani arcem imparatam atque omnino immunitam, nisi quod moenia nostro more erecta solummodo haberet, cernerent, -- non enim effringere moliebantur, quia et ille locus situ terrarum tutissimus est ab omni parte, nisi ab orientali, sicut nos ipsi vidimus, -- obsidere eam coeperunt, putantes homines illos manum cito daturos fame et siti et obsessione coactos, quia nulla aqua illi arci contigua est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:3)
quam postulare auderemus, commemorat et perducere in hominum notitiam, quantum illa tempora patiebantur, molitur.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 3:6)
Cui haesitanti ille quod his interrogationibus docere moliebatur, aperuit, et continuo:
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 4:29)
Utrique misericordiam mereantur tuam, illi, ne mala patiantur, iste, ne faciat, illi, ne oderint catholicam, si a catholicis episcopis maximeque ab ipsa sede apostolica contra catholicum non eis sub-venitur episcopum, iste autem, ne se tanto scelere obstringat, ut, quos molitur invitos facere suos, a Christo faciat alienos.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:9)
Ne tardes converti ad dominum neque differas de die in diem.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 5:5)
indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 21:3)
His tunc verbis Stoicus divitem ilium Asiaticum a sese molitus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 12:1)
Adsistebant fabri aedium complures, balneis novis moliendis adhibiti, ostendebantque depictas in membranulis varias species balnearum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION