라틴어 문장 검색

Sed dum fere omnia prospere successissent Christianis, et muros grandi foramine penetrassent, nescio quo casu aut infortunio tantus timor universum exercitum invasit, ut in fugam pariter redderentur, ut quasi oves a lupis [0409C] irruentibus dispersi et concussi, hac et illac diffugium quaerentes, sociorum obliviscerentur, Hungari vero, videntes tam subito athletas fortes deficere et fugam maturare, in virtute magna e portis cum rege exsiliunt, sine tardatione fugientes persequuntur, plurimam caedem exercentes et plurimos captivantes, ac plerumque noctis in persecutione consumentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:5)
Igitur post Petri Eremitae profectionem, post Waltheri Senzavehor militis egregii occisionem ejusque exercitus gravissimum casum, dehinc modico intervallo post crudelem stragem Godescalci presbyteri, et ejus exercitus, post infortunium comitis Alemanniae, Emichonis, caeterorumque fortium virorum et principum de terra Galliae, scilicet Drogonis [0410D] de Nahella, Clareboldi de Vinduil, ac contritionem sui exercitus crudeliter factam in regno Hungariae ad portam Meseburg, Godefridus, dux Lotharingiae, vir nobilissimus, fraterque ejus uterinus, Baldewinus, Wernerus de Greis, cognatus ipsius ducis, Baldewinus pariter de Burg, Reinardus comes de Tul, Petrusque frater ejus, Dudo de Cons, Henricus de Ascha, ac frater illius Godefridus, fortissimi milites ac principes clarissimi, eodem anno medio mensis Augusti, [0411A] viam recto itinere in Jerusalem facientes, in terram Osterreich ad civitatem Tollenburg, ubi fluvius Lintax regnum Galliae terminat et dividit hospitio resederunt curriculo trium hebdomadarum mensis Septembris, ut audirent et intelligerent qua occasione exorta seditione, peregrinorum exercitus paulo ante hos dies perierit, et a proposito eundi Jerusalem cum suis principibus et ductoribus aversus fuerit, jamque eis obviam desperatus redierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 2:1)
Sed magna virorum inundatione et conamine juxta muros applicata, non aequo subsedit aggere, [0428D] non recto impulsu aut aequo conductu moderata, et sic trabes, postes, universaeque ligaturae contritae, viros in ea latentes in momento oppresserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 60:3)
Hartmanus ac Henricus dolentes, et magnum de casu suorum luctum habentes, sepultura exstinctos honorifice condiderunt, sed non parum gaudere potuerunt, quod cum suis non in hac momentanea suffocatione perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 60:4)
His ita in favillam redactis et fundamentis sustentaculo deficiente, tam terrae quam lignorum aedificium vetustissimae turris resupinum in momento, noctis medio, corruens, tantum reddidit sonitum ut tonitrui fragor, omnibus somno excitatis, videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:10)
Igitur tam intolerabile pondus collapsae turris licet [0433A] repentino casu procumberet, non caementorum aut petrarum collisione, in plurimas partes dissiliit, sed quassi et corrupti per loca muri ipsius arcis jacentes rimarum laesione hiabant, aditumque, sed tamen difficilem, exhibebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:11)
Sed infelici casu ictum gladii effugiens bellua, subito curvos ungues tunicae ducis infixit, ac complexum brachiis, equo devolutum, terrae applicans dentibus jugulare properabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:11)
[0440A] Dux itaque angustiatus, reminiscens multorum suorum insignium factorum, et de omni periculo se adhuc nobiliter ereptum, nunc vero vili morte a cruenta bestia se suffocari dolens, recuperatis viribus in momento resurgit in pedes, gladiumque in hoc repentino lapsu ab equo, et cum insana bestia luctamine, propriis cruribus implicitum, celeriter in ejusdem ferae jugulum rapiens et capulo retinens, suras et nervos proprii cruris gravi incisione truncavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:12)
Baldewinus vero frater ducis Godefridi, Petrus comes de Stadeneis, Reinardus comes de Tul civitate, vir magnae industriae, Baldewinus de Burg, juvenis praeclarus, conjuncti per amicitiam, alio itinere divisi, per dies tres ab exercitu errantes per loca deserta montium et ignota, gravi afflicti jejunio necessariorumque penuria, tandem per errorem perplexarum viarum in cujusdam montis cacumine casu constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:3)
quem mille sagittis in momento confixum mortificantes, media platea projecerunt caputque ejus amputantes, ad ludibrium omnibus hastae praefixum per omnes vicos civitatis detulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:5)
Et ipsius quidem archidiaconi caput amputatum per portam, raptim et in momento hoc facto, repedantes secum detulerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:4)
Sed extemplo comes et sui a valle exsurgentes, in eosdem irruerunt equorum velocitate, duos in momento attritos solo relinquentes, equis et [0466B] armis eorum abductis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:7)
Nam Turcum caeteris insigniorem et saeviorem cursu exsuperans, in conspectu patris sui et omnium, qui convenerant ad perspiciendum rei eventum, altero in littore constituti, equo dejiciens, hasta perfodit, caeterosque illius casu et infortunio concussos, et mox in fugam versos, cum Christianis sodalibus acriter insecutus est, sed non longe a ponte idque propter insidias saepius ab urbe occurrentes et insequentibus resistentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:10)
His creberrimis Turcorum insidiis et assiduis a porta praedicta exitibus, suorumque miserrimis casibus primores exercitus conturbati, acuuntur ira ampliori, et portam praefatam, quae ex difficultate montium et inaequalitate scopulorum obsideri non poterat, hoc obstaculo impediri consulunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 110:1)
e portis fortiter exundant, putantes ab intus et deforis in momento omnem illam sacram consumere legionem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION