-
Sed nequaquam preces eorum a Baldewino exauditae sunt, hac de causa scilicet, quod in auxilium Tankrado descendissent et propter fidei firmationem, quam cum Turcis et Armeniis fecerat, nullum praeter suos ante ducis Godefridi adventum in urbem recipi aut intromitti.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:9)
-
Hoc duodecim proceres senatores et primi civitatis caeteraque multitudo audientes, quia non auro vel argento vel ullis pretiosis muneribus possit retineri, ducem adierunt, omnibus modis et precibus instantes ut virum tam nobilem et propugnatorem fortissimum recedere non pateretur, nec a se alienaret;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:6)
-
Baldewinus preces illius exaudiens, misericordia motus super desperato, praefectos populi obnixa suasione adhortatur et instat ut duci suo parcentes non occidant, et thesauros innumerabiles, quos viderat, inter se partiri non refutent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:2)
-
Dux itaque vitae suae diffisus, nec precibus suis aut ullis pretiosis donis videns se quidquam proficere, Baldewinum a turri remisit, se per fenestram funiculo a solio laxans exivit:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:4)
-
Baldewinus precibus eorum cessit;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:8)
-
Precamur et monemus ne ab hac civitate Antiochiae recedatis, quousque in manu vestra restituatur, imperatori Graecorum et Christianis injuste ablata.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:8)
-
Haec duce monente et exhortante, septingenti equites viri praeliatores eliguntur, quos tamen res prorsus latebat praeter aliquos primores exercitus:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:1)
-
Et sic firmata inter me et traditorem haec est conventio sub fidei illius alligatione, quod nequaquam solvi aut mutari possit, sed in quacunque hora monuero, una ex turribus, quae ducit in civitatem et in qua idem traditor habitat, in manum meam reddatur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:4)
-
Turcus, sicut devoverat, scalam fune sublevat, circa moenia fortiter alligat, et submissa voce viros confortans, monet ut indubitanter ascendant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:5)
-
sed seorsum ductum monuit, ne quidquam de omnibus quae audierat ulli indicet, ne populus, prae timore et augustia deficiens, a bello subtraheretur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:5)
-
Eguit siquidem dux Godefridus, qui equum, in quo die magni belli sedit, dono comitis Reymundi suscepit, multa prece extortum.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 110:2)
-
Dux, jam itinere unius diei expleto, videns quod principes hi prae invidia remanserant, nec blandis monitis nec humili prece flecti poterant ut venirent, iterato eis legationem misit, in hunc modum locutus:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:1)
-
Sic nequaquam Balas Baldewini preces et admonitiones audiente, nec ejus munera curante, praeter Sororgiam, Baldewinus moestus et graviter conquerens de captivis suis, Rohas reversus est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 42:7)
-
Intelligentes ergo cives et urbis magistratus, quod [0529D] non pecunia, non aliquibus pretiosis muneribus corrumpi possent praefati principes, ut castra amoverent, nuntios clam ad Archas comiti Reymundo, factis et potentia inter primores gentilium diffamato, miserunt ut pecuniam a duce caeterisque refutatam acciperet, quatenus ab obsidione Christianos principes prece aut aliqua arte recedere suaderet.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:6)
-
nam precibus eos ab incepto avertere prorsus diffidebat.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:8)