라틴어 문장 검색

Namque in oratione, quae inscripta est Si se Caelius tribunus plebis appellasset, Numquam, inquit, tacet, morbus tenet loquendi tamquam veternosum bibendi atque dormiendi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 10:1)
Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et haec ego, inquit, super irascendo sentio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 4:1)
In illius etiam pestilentiae vastitate quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 6:1)
Discrimina etiam periculorum in morbis maiore vi fieri putat in diebus qui conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium maxime, ita ut medici appellant, κρισίμουσ videri primam hebdomadam et secundam et tertiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 15:1)
Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 1:1)
Titulus servorum singulorum scriptus sit curato ita, ut intellegi recte possit quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove sit noxave solutus non sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 2:2)
Propterea quaesierunt iure consulti veteres, quod mancipium morbosum quodve vitiosum recte diceretur quantumque morbus a vitio differret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 3:1)
Caelius Sabinus in libro, quem De Edicto Aedilium Curulium composuit, Labeonem refert quid esset morbus hisce verbis definisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 4:1)
Morbus est habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit deteriorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 4:2)
Sed morbum alias in toto corpore accidere dicit, alias in parte corporis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 5:1)
Totius corporis morbum esse, veluti sit phthisis aut febris, partis autem, veluti sit caecitas aut pedis debilitas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 5:2)
Sed cui morbus est, idem etiam vitiosus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 6:2)
alii enim redhiberi omnimodo debere, alii contra, nisi id vitium morbo contractum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 12:2)
Postea, inquit, idem ille puer δελφι- νερώμενοσ morbo adfectus obit suum diem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 7:2)
Idem Chrysippus in eodem libro tractat consideratque dignumque esse id quaeri putat, εἰ αἱ τῶν ἀνθρώπων νόσοι κατα` φύσιν γίνονται, id est, si natura ipsa rerum vel providentia, quae compagem hanc mundi et genus hominum fecit, morbos quoque et debilitates et aegritudines corporum, quas patiuntur homines, fecerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION