라틴어 문장 검색

Plerique inter mortis metum et vitae tormenta miseri fluctuantur et vivere nolunt, mori nesciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 5:2)
nam si solos eos diceres miseros quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum qui viverent exciperes - moriendum est enim omnibus - , esset tamen miseriae finis in morte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 9:10)
et certe moriens propius te, Roma, viderem, ipsaque per cultas segetes mors nostra secuto victori damnosa foret.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:122)
Cui cum omnibus locis obstitisset, novissime et in morte, ostendit tamen virum fortem posse invita fortuna vivere, invita mori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 29:2)
qui cum respondissent, si marem emisisset, uxori brevi tempore esse moriendum, si feminam, ipsi, aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani filiam adulescentem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 54:6)
Dum moritur, sua fata stupet Cytherea, nec ipsam Credit adesse necem, quamuis mors ipsa loquatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:15)
Audita hac visione et promissione ex veraci fratris relatione, universi timore amittendae praesentis vitae hactenus haesitantes, ac fugitivorum principum amissione turbati, spe et desiderio vitae coelestis accensi, animo fiunt stabiles nec ultra aliquo metu mortis a confratribus et urbe se recedere fatentur, sed cum eis vivere et mori, et omnia pro Christo sufferre.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:1)
Iacebant itaque plurimi transfixi letaliter, remedia mortis compendio postulantes, alii semineces, labente iam spiritu, lucis usuram oculis morientibus inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis, et pendentia iugulis cohaerebant, pars per limosum et lubricum solum, in sociorum cruore relapsi, intactis ferro corporibus, acervis superruentium obruti necabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 53:1)
Nam de morte multa loquitur et id agit sedulo, ut nobis persuadeat, si quid incommodi aut metus in hoc negotio est, morientis vitium esse, non mortis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 5:2)
"honestum morti nostrae titulum uindico, ne si quid acciderit, aut ego pro aliena uxore moriar, aut illa pro alieno uiro."
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 5:8)
postea curatio ipsa et contactus aegrorum volgabat morbos, ut aut neglecti desertique qui incidissent morerentur, aut adsidentis curantisque eadem vi morbi repletos secum traherent, cotidianaque funera et mors ob oculos esset et undique dies noctesque ploratus audirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 395:2)
mansere animi, virtusque cadenti a media iam morte redit, nec protinus omnes terga dedere minae, sicut sibi conscius alti vulneris adversum moriens it miles in hostem attollitque manum et ferro labente minatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus8)
Illi tamen, quorum mortes optent, nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam spei plurimum est, mori cupiunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 193:2)
quin etiam 'ferae', inquit Pacuvius, 'qui/bus abest ad prae/cavendum inte/llegendi astu/tia', iniecto terrore mortis 'horrescunt'. quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin, etiam cum decreverit esse moriendum, tamen discessu a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 42:7)
at ille iam moriens, oculis sub nocte natantibus atra circumspexit Athin seque acclinavit ad illum et tulit ad manes iunctae solacia mortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION