라틴어 문장 검색

O necessitas abiecta nascendi, vivendi misera, dura moriendi!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:1)
quidam sic accipiunt 'usque adeone mori miserum est', ut non quasi confirmet, sed quasi interroget, quare dea sic de illo laboret ut vivat, cum satius sit honeste mori, quam turpiter vivere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6465)
Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum (Phil.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:10)
Gravius est enim ad peccatum vivere, quam in peccato mori;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:25)
Nemo enim gravius moritur, quam qui peccato vivit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:5)
"nihil eorum, quae longe tristissima perpessus sum, ne hunc quidem incredibilis calamitatis exitum tam gravem mihi accidisse quam illud, quod post tanta in me meosque merita adversus clementissimum victorem inimico vivendum fuit et nunc ingrato moriendum est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:8)
Hac nimirum persepe animadversione percutitur impius, ut moriens obliviscatur sui qui dum viveret oblitus est Dei.
(단테 알리기에리, Epistolae 38:10)
nam neque diuitibus contingunt gaudia solis,nec uixit male, qui natus moriensque fefellit.
(호라티우스의 첫번째 편지, 174)
"Iuvenis quidem potest cito mori, sed senex diu vivere non potest."
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:5)
Nondum facies viventis in illo, Iam morientis erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:8)
Quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 27:3)
Si te grata quies et primam somnus in horam delectat, si te pulvis strepitusque rotarum, si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo, nam neque divitibus contingunt gaudia solis, nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 173)
pervenit res usque ad aenigma, quale est Ciceronis in Fonteii accusatorem, cuius matrem, dixit, dum vixisset, ludum, postquam mortua esset, habuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 160:1)
alioqui miserrimum est, cum animum moriendi proieceris, non habere vivendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 4:8)
irato uictore uiuendum est, exorato patre moriendum est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION