라틴어 문장 검색

His itaque prospere succedentibus et nullam adhuc praedarum excussionem metuentibus, visum est animosis et ventosis juvenibus, quatenus, assumpta manu de exercitu, praedam in pratis et pascuis ante mures civitatis Nicaeae in conspectu Turcorum raperent et abducerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:5)
Videntes autem Teutonici quia Romanis Francigenis res prospere successit, et quod sine impedimento toties cum praeda sua reversi sunt, accensi et ipsi rapinarum avaritia, ad tria millia in unum conferuntur peditum, equites ducenti tantum, et in signis ostreis et purpureis semitam per eadem montana ingressi, ad castellum quoddam Solymani, viri magnifici, ducis et principis Turcorum, pervenerunt, ubi montana terminantur [0401B] et silva, distans a Nicaea spatio trium milliarium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:9)
Sed dum fere omnia prospere successissent Christianis, et muros grandi foramine penetrassent, nescio quo casu aut infortunio tantus timor universum exercitum invasit, ut in fugam pariter redderentur, ut quasi oves a lupis [0409C] irruentibus dispersi et concussi, hac et illac diffugium quaerentes, sociorum obliviscerentur, Hungari vero, videntes tam subito athletas fortes deficere et fugam maturare, in virtute magna e portis cum rege exsiliunt, sine tardatione fugientes persequuntur, plurimam caedem exercentes et plurimos captivantes, ac plerumque noctis in persecutione consumentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:5)
Nec aliam ob causam te morari in castris fecimus, nisi quia spes auxilii in his, quas vides, aciebus in tuam tuorumque perditionem praestolabamur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:5)
Qui seditionem oriri inter suos et Baldewini satellites ex hac vexilli mutatione percipiens, et quia pars sua numero et armis erat inferior, ultra hac in discordia [0443C] morari noluit, sed ad vicinam civitatem, nomine Azaram, munitam et locupletem, transivit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:2)
Ad portam vero quae respicit ad Persidem plagam, ubi juga montium deficere incipiunt, Boemundus cum robustorum manu locum occupat, ibique firmato praesidio, tutus morabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:5)
Quadam die invalescente inedia, et urgente plures nobiles et ignobiles, quidam Tullensis Ecclesiae archidiaconus, nomine Ludowicus, defectione sui stipendii compulsus, et famis gladio expugnatus, [0469A] cum caeteris clericis et laicis numero trecentis, inopia coactus, ab exercitu secessit in loca ubertate alimentorum diffamata, sita in montanis Antiochiae intervallo trium milliarium, ubi secure praedari et morari arbitrabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:1)
Tandem reperto consilio, Boemundum, principem Siciliae, et Everhardum de Poisat, Reymundum comitem de Provincia, Wernerum de Greis ad portum maris, qui dicitur Simeonis eremitae, propter emendos cibos cum plurimis peditibus dirigunt, et ut vocarent socios ad opem construendi praesidii, qui in ipso littore maris propter naves quae escas adducebant morabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:3)
Qui omnia prospere succedere, Christianos triumphare, facili bello superare regem promiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:2)
Hic suo in unum collecto exercitu, viam juxta onera curruum et sarcinas jumentorum et camelorum diebus multis morabatur, donec terram et civitatem Rohas ingressus est, ubi per aliquot dies remoratus, pernoctavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 20:5)
Sed dum parum eis succederet propter providentiam et custodiam Turcorum, Rohas reversi sunt, Dominum coeli exorantes, ut ducis Godefridi, Roberti, Reymundi, Boemundi, et omnium Christianorum misereatur, et de manu inimicorum, in tanta fortitudine supervenientium, defendat et sua gratia tueatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 24:5)
Laxati vero per devia montium, propter Turcorum [0501A] insidias, iter sine requie habuerunt, quousque in Alexandriam minorem profecti sunt, ubi Stephanus Blesensis, ab obsidione Antiochiae sequestratus causa infirmitatis, morabatur, eventum rei et finem sociorum illic auditurus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:2)
His itaque injuriis et pauperum querimoniis, nunc dux commotus, quinquaginta milites suorum sequacium eligens, in loricis, clypeis et lanceis, in balistis et lanceis Armeniacis profectus est ad vicinam arcem, in qua noxii praedones Pancratii morabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:4)
[0524C] Jam enim quamplures, ducem et caeteros potentes per loca ab Antiochia ob imminentem cladem migrasse videntes, alii ex loci infirmitate, alii ex mense pestifero Augusto hanc mortalitatem asserentes, mense Septembri inchoante ad portum praefati Simeonis causa morandi profecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:4)
Nam cum duce Godefrido cunctisque Christianis consociis de universis locis accitus et regressus [0525B] Antiochiam in mense Octobri, caloribus Augusti temperatis, comes Reymundus, Robertus Flandrensis, Robertus Northmannorum princeps, Boemundus caeterique principes, qui adhuc in ipsa Antiochia conglobati morabantur, unius voluntatis compotes effecti, per terras et civitates in circuitu Antiochiae sitas diffusi migraverunt, et resistentes ac rebelles obsidione angentes suae ditioni subdiderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION