라틴어 문장 검색

Purgant aerugo, auripigmentum, quod ἀρσενιχόν a Graecis nominatur, squama aeris, pumex, iris, balsamum, styrax, tus, turis cortex, resina, et pinea, et terebinthina liquida, oenanthe, lacerti stercus, sanguis columbae, et palumbi, et hirundinis, ammoniacum, bdellium, abrotonum, ficus arida, coccum , scobis eboris, omphacium, radicula, coagulum, sed maxime leporinum, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum, misy, chalcitis, crocum, uva taminia, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulphur, pix cruda, sevum, adeps, oleum, ruta, porrum, lenticula, ervum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, V Quae purgent. 1:1)
Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, myrrha, stercus et lacerti, et columbae, et palumbi, et hirundinis, piper, coccum , allium, diphryges, lac utrumque quod proximo capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaracha, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, VIII Quae adurant. 1:1)
Sunt etiam adversus morsus quaedam accommodata;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 24:1)
maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus, vel per cibos, aut potiones nostris corporibus inserta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIII De antidotis, et quibus malis opitulentur. 1:3)
si id non est, quodlibet ex iis, quae adversus morsus proposui;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 3:1)
Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balneum mittunt, ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, vulnere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 6:1)
Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 10:1)
a lacerto breviores:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 18:2)
deinde rotundum aliquid a lacerti parte ponendum est, et super id repente cubitus ad humerum impellendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 3:4)
largos haec nectaris imbres inrigat, haec morsu numerosi dentis eburno multifidum discrimen arat;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:57)
timet illa ferum seseque sequenti subripit et duris elabitur uda lacertis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:86)
ieiuna lacertos exedit macies.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:17)
caput insuperabile rerum aut ruet in vestris aut stabit Roma lacertis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:306)
Omina conveniunt dicto fulvusque Tonantis armiger a liquida cunctis spectantibus aethra correptum pedibus curvis innexuit hydrum, dumque reluctantem morsu partitur obunco, haesit in ungue caput;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:312)
creditur Herculeis lucem renovare lacertis femina dilecti fatis impensa mariti;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:164)

SEARCH

MENU NAVIGATION