라틴어 문장 검색

quosdam tamen referam, non ut scias hoc solere hominibus accidere - ridiculum est enim mortalitatis exempla colligere - , sed ut scias fuisse multos, qui lenirent aspera placide ferendo.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 69:3)
Non potest ergo quisquam aut nocere sapienti aut prodesse, quoniam divina nec iuvari desiderant nec laedi possunt, sapiens autem vicinus proximusque dis consistit, excepta mortalitate similis deo.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 44:1)
Inter cetera mortalitatis incommoda et hoc est, caligo mentium nec tantum necessitas errandi sed errorum amor.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:6)
Nec ulla res magis proderit quam cogitatio mortalitatis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 237:1)
Dum respicimus, quod aiunt, versamus- que nos, iam mortalitas aderit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 245:3)
Miraris in hac ciuitate misericordiam in qua lex absolutionem et paribus tabulis dat ?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.11)
Absolutionem legi, non innocentiae debes.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.14)
quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.73)
tunc petitionibus diu ante per patrociniorum naufragia iactatis absolutionis subitae portus aperitur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 8:5)
in spe enim adhuc absolutionis est cui suppetit posse converti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eleutherio salutem 1:2)
Praedicatio deinde ad plebem de praeuaricationis emendatione conuertitur, omniumque sententia prauitatis auctores, qui erant expulsi insula, sacerdotibus adducuntur ad mediterranea deferendi, ut et regio absolutione, et illi emendatione fruerentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:8)
Tempore, inquit, mortalitatis, quae Brittaniam Hiberniamque lata strage uastauit, percussus est eiusdem clade pestis inter alios scolasticus quidam de genere Scottorum, doctus quidem uir studio litterarum, sed erga curam perpetuae suae saluationis nihil omnino studii et industriae gerens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII.6)
Qui cum annis multis et in praefata prouincia episcopatum administraret, et huius quoque monasterii statutis propositis curam gereret, casu contigit, ut ad ipsum monasterium tempore mortalitatis adueniens, tactus ibidem infirmitate corporis obiret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:11)
Ut Orientales Saxones tempore mortalitatis ad idolatriam reuersi, sed per instantiam Iarumanni episcopi mox sint ab errore correcti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX.1)
Quae uidelicet prouincia cum praefatae mortalitatis clade premeretur, Sigheri cum sua parte populi, relictis Christianae fidei sacramentis, ad apostasiam conuersus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION