라틴어 문장 검색

non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui experrecti sunt aut eorum qui furere destiterint, sed quails visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 121:5)
quam quidem Plato recordationem esse volt vitae superioris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:2)
corporis, credo, aut quae propter corpus vel recordatione vel spe cogitentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 37:5)
nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, praecepta fortitudinis, duritiam virilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum voluptatium, ut si quis aestuans, cum vim caloris non facile patiatur, recordari velit sese aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:1)
is tibi mortemne videtur aut dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat maxumisque doloribus adfectus eos ipsos inventorum suorum memoria et recordatione confutat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:5)
Rabbow p. 153)331 6 355 8 345 17 380 23 recordatio (ἀνάμνησισ Platonis) 246 1247 4 rectus v. ratio, καθήκει regiones (ξῶναι) terrae v. terra reiciendum (cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.195)
Hanc humanitatem insecutae sunt matteae, quarum etiam recordatio me, si qua est dicenti fides, offendit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:1)
Ergo contenti munere invicti Iovis Fatalis annos decurramus temporis, Nec plus conemur quam sinit mortalitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.5)
Tunc enim subit recordatio:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 3:2)
Quibus ex causis necesse est tamquam immaturam mortem eius in sinu tuo defleam, si tamen fas est aut flere aut omnino mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finita quam vita est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 10:1)
Habe ante oculos mortalitatem, a qua asserere te hoc uno monimento potes;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 4:1)
Proxime cum apud centumviros in quadruplici iudicio dixissem, subiit recordatio egisse me iuvenem aeque in quadruplici.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 1:1)
tantas conversiones aut fragilitas mortalitatis aut fortunae mobilitas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 2:4)
Occursant animo mea mortalitas mea scripta.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 7:2)
Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION