라틴어 문장 검색

Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra aluus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 31:1)
Homo subito concidit, ex ore spumae mouentur, deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 1:2)
Vbi concidit aliquis, si nulla neruorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:4)
cibum post diem tertium, simul transit hora, qua concidit, dare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 3:3)
Ita longa inquisitione uesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos uesica esset agitata, decesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:4)
Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum uomitu, cum tremore mortifera neruorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 3:2)
Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris uulneribus, uel salutaria uel mortifera sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:4)
Pessima tamen est, praecipueque mortifera, nigra, crassa, mali odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 11:4)
Contra, si vesica cum febre continenti dolet, neque venter quidquam reddit, malum atque mortiferum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 21:1)
Ex jecinore si pus cruentum exit, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 22:9)
Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desiisse, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:4)
Nam, sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coiit, simul id omne effudisse, aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 27:2)
In eodem morbo, si simul totum corpus afficitur, neque ante in partibus aliquis venientis mali sensus est, sed homo ex improvise concidit, cujuscumque is aetatis est, vix sanescit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 29:4)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 31:1)
Homo subito concidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION