라틴어 문장 검색

sagmarius mulus, sagmaria mula, sagmarium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4177)
nam physica rusticanorum est in paleis et in messibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 693)
aut vere altam segetem esse, non paleis tantum inanem, sed gravem frumento:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 964)
alibi "nequiquam seros exercet noctua cantus", id est 'non'. et notandum, paleam dictam numero singulari contra artem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1922)
unde et paleae, quae collum amplectuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 536)
et ea pars anuli, quae gemmam cohibet, propter similitudinem palea dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 537)
Cicero de officiis tertio "cum paleam eius anuli ad palmam converteret, a nullo vide- batur". hic autem 'crurum tenus' genetivo suo apposuit, alibi ablativo, ut "pube tenus". Modestus 'tenus' pro 'fine' accipit, ut Sallustius "fine inguinum ingrediuntur mare".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 538)
Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:1)
itaque aurum paleamne portet, ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:3)
et si in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa, maius est peccatum in auro quam in palea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:6)
qui inridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus extitit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 54:2)
Mulae partus prolatus est a te.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 71:2)
Nam qui mulam peperisse miratur, is, quo modo equa pariat, aut omnino quae natura partum animantis faciat, ignorat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 71:9)
Utrum igitur cum concepit mula an cum peperit, ostentum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 71:12)
saepius enim mulam peperisse arbitror quam sapientem fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 89:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION