라틴어 문장 검색

qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, victam legem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 131:2)
alii se suosque mulcatos querentes atroci responso iudicium suum praeferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 146:2)
sperare corpore regio utcumque mulcato se suos redempturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 352:1)
haec consilia cum apud cupidos rerum novandarum valuissent, ex iuventute quidam Lucanorum pretio adsciti, clari magis inter populares quam honesti, inter se mulcati ipsi virgis, cum corpora nuda intulissent in civium coetum, vociferati sunt se, quod castra Romana ingredi ausi essent, a consulibus virgis caesos ac prope securi percussos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 384:1)
ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 173:2)
et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 129:1)
ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 70:1)
Auferere, non abibis, si ego fustem sumpsero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1253)
si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum, testudineum istum tibi ego grandibo gradum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 114)
neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal coquinatum, ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 12)
neque ligna ego usquam gentium praeberi vidi pulchrius, itaque omnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 17)
ita fustibus sum mollior magis quam ullus cinaedus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 222)
Temperi, postquam implevisti fusti fissorum caput.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 34)
capio fustem, obtrunco gallum, furem manufestarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 410)
o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex, qui misere male mulcabere quadringentis Philippis aureis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 95)

SEARCH

MENU NAVIGATION