라틴어 문장 검색

Si is vehementior est, caput velandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장61)
Si quando quis in eam pro-lapsus est, tum oleo leviter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus quam virilibus debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장52)
deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et virile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장17)
aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장8)
Quo gravior vero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto vel albo ovi vel muliebri lacte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장123)
— In his quoque iisdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장192)
quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur vel papaveris lacrimae aut tus cum muliebri lacte vel amararum nucum cum rosa sucus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장23)
Interdum vero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur, eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장16)
Quidam aiunt acu transui iuxta pilos in exteriorem partem palpebrae oportere eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장112)
ex virilibus maxima decem et quinque est digitorum, media duodecim, minima novem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장5)
ex muliebribus maior novem, minor sex.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장6)
Incurvas vero esse eas paulum, sed magis viriles oportet, levisque admodum ac neque nimis plenas neque nimis tenues.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장7)
neque terreri convenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장106)
Si hiemps sicca septentrionales uentos habuit, uer autem austros et pluuias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 13:2)
Sin autem autumnus quoque aeque siccus isdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda ualetudo contingit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION