라틴어 문장 검색

Differentiarum aliae quidem sunt secundum quas dividimus genera in species, aliae secundum quas ea quae diversa sunt specificantur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:11)
hoc est aliae sunt divisivae generum, aliae constitutivae specierum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:12)
Nam et species ex genere quasi gigni vel creari philosophi dicunt, secundum hoc scilicet, quod ex ipso, ut dictum est, esse contrahunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:13)
Boetius in libro Divisionum, genus in species quasi in quasdam a se quodammodo procreationes dividi asserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:14)
Nunquam etenim genus, nisi per aliquam speciem suam, esse contingit, vel ullatenus animal fuit, antequam rationale vel irrationale fuerit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:2)
et ita quaedam species cum suis generibus simul naturaliter existunt, ut nullatenus genus sine illis, sicut nec ipsae sine genere esse potuerint, sicut quantitas et unitas, vel numerus et binarius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:3)
Sicut ergo Spiritum sanctum, qui in se est omnino simplex, multiplicem tamen dicimus, et septem spiritus appellamus, secundum diversitatem donorum, ita et philosophus eumdem qui in essentia propria aeternaliter subsistit, incoepisse quantum ad effecta sua voluit, ex quibus eum animam magis quam spiritum appellavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:6)
Et fortassis ita primo factum est, ut in aliqua scilicet visibili specie invisibilis Creator ipse homini se revelaret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:2)
Spem autem in fide, tanquam speciem in genere, comprehendi existimo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:16)
Et fortassis ita primo factum est, ut in aliqua scilicet visibili specie invisibilis Creator ipse homini se revelaret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:25)
Sed fortassis, inquies, quia quo melius est quodlibet bonum ejus, multiplicatio ejus melior esset, atque ita illud summum bonum quod dicitur Deus, melius fore multiplicatum quam unicum, et si ipsum extollere cupimus ac magnificare, magis ipsum multiplex quam simplex praedicandum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:1)
Nam erat ei species digna imperio, quam serenissimi cordis iugiter venustabat tranquilla devotio.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 5:4)
Idcirco seu sponte seu invitus de carcere suo meus ad caelum evolet liber spiritus, nulla emancipationis aut abalienationis specie contaminatus:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:15)
Qui eis a tergo imminens et quasi pro perdito pignore lugens, cum neminem etiam irritatus laederet, nemini inportunus existeret, nota dilectae solitudinis secreta illaesus repetiit, nec ulterius in illis locis lupus specie tam terribilis apparuit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:2)
O quanta reverentia locus ille dignus existit, qui sub specie dormientis tantum Christi testem continet et in quo tantae virtutes fiunt et factae esse referuntur, quantas hac tempestate apud Anglos nusquam alibi audivimus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION