라틴어 문장 검색

ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:1)
nihil illis paginis impressum reperietur quod non vidisse sit sanctius, pauci tamen versiculi lectorem adventicium remorabuntur minime improbo temperamento, quia eos nec relegisse desiderio est nec perlegisse fastidio, iam si marmora inquiras, non illic quidem Paros Carystos Proconnesos, Phryges Numidae Spartiatae rupium variatarum posuere crustas, neque per scopulos Aethiopicos et abrupta purpurea genuino fucata conchylio sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 7:2)
sed et scabiem tantam ac furfures habebat in capite, ut nil umquam capillorum ei in superiore parte capitis nasci ualeret, tantum in circuitu horridi crines stare uidebantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.9)
Nec spes destituat, sed frugum semper acervos Praebeat et pleno pinguia musta lacu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 14)
Rura colam, frugumque aderit mea Delia custos, Area dum messes sole calente teret, Aut mihi servabit plenis in lintribus uvas Pressaque veloci candida musta pede;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 512)
non tanti sunt tua musta, pater.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 339)
distendet spicis horrea plena Ceres, oblitus et musto feriet pede rusticus uuas, dolia dum magni deficiantque lacus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 541)
Tum pistores scrofipasci, qui alunt furfuribus sues, quarum odore praeterire nemo pistrinum potest:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 235)
eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero, ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 236)
Hauon bane silli in mustine.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 339)
musto novo mustum numero tantum singulari dicimus, sicut vinum, licet Ovidius abusive dixerit musta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 71)

SEARCH

MENU NAVIGATION