라틴어 문장 검색

Vetus Testamentum haec duo genera cognitionis conciliavit, quia auditioni Verbi Dei nectitur desiderium vultum eius contemplandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:2)
Auditio personalem testatur vocationem et oboedientiam, et id etiam quod veritas in tempore revelatur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:4)
30. Conexio inter visionem et auditionem, veluti instrumenta cognitionis fidei, in Evangelio Ioannis perlucide advertitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:1)
Auditio fidei evenit secundum formam cognitionis propriam amoris:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:3)
est auditio personalis quae vocem discernit et cognoscit vocem Boni Pastoris (cfr Io 10,3-5);
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:4)
auditio nempe, quae sequelam requirit, prout accidit primis discipulis qui « audierunt eum […] loquentem et secuti sunt Iesum » (Io 1,37).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:5)
Hanc ob unionem cum auditione, effectus videndi fit Christi sequela, atque fides apparet veluti processus visionis, in quo oculi altissime inspicere consuescunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:13)
Quomodo ad hanc pervenimus synthesim inter auditionem et visionem?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:1)
Lumen quidem amoris nascitur cum in corde tangimur, quoniam hoc modo in nobis accipimus interiorem praesentiam amati, qui nos sinit suum agnoscere mysterium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:2)
Tunc igitur scimus curnam, simul cum auscultatione et auditione, apud sanctum Ioannem fides sit « tangere », ut ait in Prima Epistula:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:3)
Is turba stipatur, sed eadem ad ipsum personali tactu fidei non pervenit, quae recognoscit eius mysterium, eius naturam Filii qui Patrem manifestat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:10)
Altera tamen ex parte, ad experientiam sancti Augustini quod attinet, quam ipse in Confessionibus narrat, decretorium eius fidei itineris momentum non fuit tempus cuiusdam visionis Dei, ultra mundum praesentem, sed potius momentum auditionis cum in horto audivit vocem dicentem:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 58:1)
Ita quidem personalis revelabatur Deus Bibliorum, qui cum homine loqui, cum eo vivere eiusque iter in historia comitari valeret, praesentem se praebens tempore auditionis et responsionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 58:4)
Tunc sanctus Augustinus, auditionem consocians cum visione, se referre potest ad « verbum quod intus lucet ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:5)
Tunc patet theologiam sine fide dari non posse eamque ad ipsum motum fidei pertinere, quae altiorem intellectum Dei sese revelantis requirit, ubi Christi Mysterii habetur fastigium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION