라틴어 문장 검색

Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obversentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장55)
Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante vicensimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus, utique si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장86)
eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장13)
Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo vacat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장49)
Si in febre aures obtunsae sunt, si sanguis naribus fluxit, aut venter resolutus est, illud malum desinit ex toto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장62)
Quibus in fistula urinae veluti minutiores abscessus, quos ΦΎΜΑΤΑ vocant, esse coeperunt, iis, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장64)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra alvus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장109)
At intestinorum levitas periculosior est, si frequens deiectio est, si venter omnibus horis et cum sono et sine hoc profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장110)
Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentio nervorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem nervorum distentio oppressit, item si in magno alvi dolore extremae partes frigent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장135)
Illud magis fieri solet, ut aeque niger adsidue ac primo die profluat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장75)
si spiritus ex naribus cum fervore prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장26)
si vel ille languet vel haec profluit, ex posca.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장44)
55) solum praecipiunt, adstrictum corpus sit an profluat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장56)
Contra vero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque volet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subveniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장67)
si venter profluit, calidum, si sudores nocent vomitusve sunt, frigidum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장75)

SEARCH

MENU NAVIGATION