라틴어 문장 검색

Nam et ferrum cum tactu sit frigidum, — ψυχρὸν δ’ ἕλε χαλκὸν ὀδοῦσιν, si tamen solem pertulerit, concalescit, et calor advena nativum frigus expellit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:2)
Amator ille tristium lacernarum Et baeticatus atque leucophaeatus, Qui coccinatos non putat viros esse Amethystinasque mulierum vocat vestes, Nativa laudet, habeat et licet semper Fuscos colores, galbinos habet mores.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCVI2)
Extirpa, mihi crede, pilos de corpore toto Teque pilare tuas testificare natis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVI2)
In Tartesiacis domus est notissima terris, Qua dives placidum Corduba Baetin amat, Vellera nativo pallent ubi flava metallo Et linit Hesperium brattea viva pecus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI1)
quam ob rem si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:1)
Sed haec ex naturalibus causis vitia nasci possunt, extirpari autem et funditus tolli, ut is ipse, qui ad ea propensus fuerit, a tantis vitiis avocetur, non est id positum in naturalibus causis, sed in voluntate, studio, disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 17:1)
Anaximandri autem opinio est nativos esse deos longis intervallis orientis occidentisque, eosque innumerabilis esse mundos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 25:6)
At vero quanta maris est pulchritudo, quae species universi, quae multitudo et varietas insularum, quae amoenitates orarum ac litorum, quot genera quamque disparia partim submersarum partim fluitantium et innantium beluarum partim ad saxa nativis testis inhaerentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:1)
Et simplicia verba partim nativa sunt partim reperta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:6)
Nativa ea, quae significata sunt sensu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:7)
Urbis autem ipsius nativa praesidia quis est tam neglegens qui non habeat animo notata ac plane cognita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 17:1)
Quid, quod idem Peripatetici perturbationes istas, quas nos extirpandas putamus, non modo naturalis esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:7)
Postmodo nativa conspiciere coma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1444)
est moles nativa loco, res nomina fecit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권80)
nam pumice vivo et levibus tofis nativum duxerat arcum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION