라틴어 문장 검색

Quod ab his, si tamen quibusdam forte nonnumquam tempus voluntasque erit ista cognoscere, petitum impetratumque volumus ut aequi bonique consulant, si in nostro sermone nativa Romani oris elegantia desideretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 12:1)
alter discursum et solam volatus varietatem, alter exprimit nativae artis officium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 4:2)
Est autem iecur concretus sanguis, et ideo habet nativum calorem, quod confectum sucum vertit in sanguinem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 19:2)
Nam et ferrum cum tactu sit frigidum, — ψυχρὸν δ’ ἕλε χαλκὸν ὀδοῦσιν, si tamen solem pertulerit, concalescit, et calor advena nativum frigus expellit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:2)
Faecis materia ut spissa atque terrena ceteris laticibus pondere praestat, melle vincitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:5)
Num igitur magis oleo causa est coaguli celerioris quod et levigatius et spissius est?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 30:1)
Ait enim aquam marinam multo spissiorem esse quam est dulcis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 19:2)
Deinde, cum pulmo et solidus et levigatus sit, si quid spissum in ipsum deciderit, quemadmodum penetrat aut transmitti potest ad locum digestionis, cum constet, si quando casu aliquid paulo densius in pulmonem violentia spiritus trahente deciderit, mox nasci tussim nimis asperam et alias quassationes usque ad vexationem salutis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 9:1)
Non anchora voces Movit, dum spissis avellitur uncus arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:35)
Iam spissior ignis, Et plaga, quam nullam superi mortalibus ultra A medio fecere die, calcatur, et unda Rarior:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:66)
Amator ille tristium lacernarum Et baeticatus atque leucophaeatus, Qui coccinatos non putat viros esse Amethystinasque mulierum vocat vestes, Nativa laudet, habeat et licet semper Fuscos colores, galbinos habet mores.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCVI2)
In Tartesiacis domus est notissima terris, Qua dives placidum Corduba Baetin amat, Vellera nativo pallent ubi flava metallo Et linit Hesperium brattea viva pecus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI1)
spissis densis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6211)
spissa harena tenui:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3361)
sed 'pilata' densa, spissa, ut implere portas potuerint et postea se in loca apertiora diffundere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1217)

SEARCH

MENU NAVIGATION