라틴어 문장 검색

Quod ab his, si tamen quibusdam forte nonnumquam tempus voluntasque erit ista cognoscere, petitum impetratumque volumus ut aequi bonique consulant, si in nostro sermone nativa Romani oris elegantia desideretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 12:1)
Amplissimus enim cespes, sive ille continens limus seu paludis fuit coacta compage virgultis et arboribus in silvae licentiam comptus, iactantibus per omnem fluctibus vagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, vasta campis, tamen per maria migrabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 29:1)
Ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat) Numquam fronde levi fundet virgulta neque umbram, Cum semel in silvis imo de stirpe recisum Matre caret, posuitque comas et brachia ferro, Olim arbos, nunc artificis manus aere decoro Inclusit, patribusque dedit gestare Latinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 14:1)
alter discursum et solam volatus varietatem, alter exprimit nativae artis officium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 4:2)
Est autem iecur concretus sanguis, et ideo habet nativum calorem, quod confectum sucum vertit in sanguinem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 19:2)
Nam et ferrum cum tactu sit frigidum, — ψυχρὸν δ’ ἕλε χαλκὸν ὀδοῦσιν, si tamen solem pertulerit, concalescit, et calor advena nativum frigus expellit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:2)
Tunc omnia late Procumbunt nemora, et spoliantur robore silvae, Ut, cum terra levis mediam virgultaque molem Suspendant, structa laterum compage ligatam Arctet humum, pressus ne cedat turribus agger.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:53)
Amator ille tristium lacernarum Et baeticatus atque leucophaeatus, Qui coccinatos non putat viros esse Amethystinasque mulierum vocat vestes, Nativa laudet, habeat et licet semper Fuscos colores, galbinos habet mores.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCVI2)
In Tartesiacis domus est notissima terris, Qua dives placidum Corduba Baetin amat, Vellera nativo pallent ubi flava metallo Et linit Hesperium brattea viva pecus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI1)
acantho genus virgulti flexuosum, quod vulgo herbacanthum dicunt, in cuius imitationem arte vestis ornatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6492)
ergo si telis fuerat confixus, merito illic haec coaluere virgulta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 228)
virgulta copiose virgulta hastilia, silvam, ramos, arborem, vimen, corticem, stipitem, segetem, iacula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 231)
silvam sicut dictum est, bene variat, ut nunc silvam, nunc vimina, nunc virgulta, nunc arborem dicat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 243)
instavramus funus modo sepulcrum, quod virgulta avellendo diruerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 621)
Theocritus ἱππομανέσ virgulti genus dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5165)

SEARCH

MENU NAVIGATION