라틴어 문장 검색

"cum raptae veniunt inter patresque virosque, inque sinu natos, pignora cara, tenent, ut medium campi passis tetigere capillis, in terram posito procubuere genu, et, quasi sentirent, blando clamore nepotes tendebant ad avos bracchia parva suos:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권114)
Tum pater ora sui sacro medicamine nati contigit et rapidae fecit patientia flammae imposuitque comae radios, praesagaque luctus pectore sollicito repetens suspiria dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:5)
O nate, magni certa progenies patris,
(세네카, Troades 478:1)
Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre, qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia, ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia, tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit, nunc Hiero est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 398)
Ad id quod agit secundum nativitatem sibi Pater auctor est. Rursus idem in XII, de non nato Deo Patre, et nato ab eo Filio loquens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:15)
Si enim plus minusve aliud invenitur, excepto hoc quod genuit Pater Filium, et excepto hoc quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre natus est, proprie aut invidens aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:22)
non Pater in carnem descendit, sed Patris arcem sumpta caro ascendit, Natus per utrumque cucurrit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 365)
nam quia ille Salonianus in extrema patris aetate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt quam qui a maiore fratre eius geniti erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 16:2)
passis sedet illa capillis, ut solet ad nati mater itura rogum, grandaevumque patrem fido cum coniuge castris evocat, et posita venit uterque mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권530)
opem nato Mulciber ipse tulit, namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater praesignis facie Corniculana fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권407)
Nato date munera vestro, et pater et genetrix, amborum nomen habenti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 35:2)
saepe per externas profugus pater exulat oras, urbe tamen natis exulis esse licet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 146)
"ac poenae metuens - neque enim ille coactis donasset thalamis veniam pater - avia rura eligit ae natum saepta inter ovilia furtim montivago pecoris custodi mandat alendum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권199)
nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres conscendunt muros, inde arma nitentia natis et formidandos monstrant sub casside patres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권122)
"si cui forte domi natorum gaudia, si quis hic pater, angusti puero date pulveris haustus exiguamque facem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권182)

SEARCH

MENU NAVIGATION