라틴어 문장 검색

Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum propulit e scopulo periturae corpora natae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:11)
sic altera degravet ulmum vitis et incluso plena sit uva inero, sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus adsit, et attonito non taceare sono, ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi, impia nec poena Pentheos umbra vacet, sic micet aeternum vicinaque sidera vincat coniugis in caelo clara corona tuae . huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros, unum de numero me memor esse tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 312)
Qualem ministrum fulminis alitem, cui rex deorum regnum in avis vagas permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo, olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium, vernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus venti paventem, mox in ovilia demisit hostem vividus impetus, nunc in reluctantis dracones egit amor dapis atque pugnae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 41)
navus mane forum et vespertinus pete tectum, ne plus frumenti dotalibus emetat agris Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus) hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 69)
oderunt hilarem tristes tristemque iocosi, sedatum celeres, agilem navumque remissi;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1838)
contra hic, ne prodigus esse dicatur metuens, inopi dare nolit amico, frigus quo duramque famem propellere possit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.3)
immo homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi competitores ambo a puemitia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 2:1)
et primum, id quod ante oculos est, senatores equitesque Romanos, ceterorum ordinum navos homines et gratiosos complectere.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 6:2)
et de viro forti, bella umbone propellit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 207:5)
sed cum aversantes in laevam partem velut propellemus manum, sinister humerus , ut cum capite ad dextram ferente consentiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 260:3)
Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장8)
Opus est tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 17:1)
aliquis ad propellendum hostem proficiscitur in cuius unius militia posita est salus publica:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 5:6)
Quae ut aliquando propulit stravitque obvia, ita saepius sibi exitio est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:6)
in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION