라틴어 문장 검색

At Venus obscuro gradientes aere sepsit, Et multo nebulae circum dea fudit amictu, Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, Molirive moram aut veniendi poscere causas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 8:1)
Inde, lupi ceu Raptores atra in nebula, quos inproba ventris Exegit caecos rabies, catulique relicti Faucibus expectant siccis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 9:2)
Namque canebat uti magnum per inane coacta Semina terrarumque animaeque marisque fuissent, Et liquidi simul ignis, ut his exordia primis Omnia et ipse tener mundi concreverit orbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 22:1)
Certe si putas ea quae calidiora sunt difficilius congelascere, congruens erat nec oleum concrescere et ea quae frigidiora sunt facile gelu cogi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:5)
In nebulis, Meduana, tuis marcere perosus Andus, iam placida Ligeris recreatur ab unda;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:26)
Quique nec humentes nebulas, nec rore madentem Aera, nec tenues ventos suspirat, Anauros;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:56)
Vocibus isdem Humentes late nebulas nimbosque solutis Excussere comis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:26)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
Lati collibus eminent recessus, Et planus modico tumore vertex Caelo perfruitur sereniore Et curvas nebula tegente valles Solus luce nitet peculiari;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV2)
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum, Pallida quam rubri diluit unda croci.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII2)
poetae quidem fingunt hunc regem esse ventorum, sed ut Varro dicit, rex fuit insularum, ex quarum nebulis et fumo Vulcaniae insulae praedicens futura flabra ventorum inperitis visus est ventos sua potestate retinere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 523)
at venus ordo est 'at Venus dea'. obscvro aere nebula, cuius definitio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4111)
vel 'laeta', quia tectum nebula filium in tuto habebat, vel quod insulam suam repetat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4162)
a lychno autem lucerna dicta est, unde et brevis est 'lu', ut Iuvenalis dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72613)
unde imber scilicet de nubibus, quae secundum Lucretium de terrae anhelitu nascuntur, qui nebulas creat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7434)

SEARCH

MENU NAVIGATION