라틴어 문장 검색

atque in ipso itinere haud plus quadraginta equitibus conlectis cum in Maesulios palam iam quis esset ferens venisset, tantum motum cum favore pristino tum gaudio insperato, quod quem perisse crediderant incolumem cernebant, fecit ut intra paucos dies sex milia peditum armatorum, quattuor equitum ad eum convenirent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 448:2)
Maior quam pro re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:2)
dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato visu consedit, non diutius certamine abstinuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 71:2)
Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde vetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam maria hostes posse ratus, armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 120:1)
insperata pax Cephallaniae adfulserat, cum repente una civitas, incertum quam ob causam, Samaei desciverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 347:4)
cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 579:2)
non sustinuere impetum necopinatum hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 574:3)
Romae magna ex necopinato laetitia fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 55:1)
nec cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes affulsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 726:2)
nam praeterquam quod adversus vim pares non erant, ne frumenti quidem aut ullius alterius rei copia intus erat, ut in necopinata obsidione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 207:2)
nec quam infestus is locus esset saeptus undique circumspiciendi spatium fuit vix tandem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 60:2)
collectis deinde ab necopinato pavore animis discurrunt armati ad portas ac moenia, qua suspecti aditus erant, spemque extemplo inciderunt capi primo impetu posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 153:2)
Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 959)
o salve, insperate multis annis post quem conspicor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9204)
Insperata accidunt magis saepe quam quae speres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 369)

SEARCH

MENU NAVIGATION